Антонио Вивальди. Beatus vir. & Роман Моисеев

Добавлено 29 декабря 2021 Musician

Роман Моисеев (дирижер), Сочинская филармония, Сочинская камерная филармония, Зимний театр в Сочи

© А. Вивальди. Beatus vir.
Сочи. Зал Органной и камерной музыки имени А. Ф. Дебольской.
Солисты, хор и оркестр Сочинской симфонической капеллы & Роман Моисеев. Солисты — артисты хора Елена Кривонос и Марина Торфяник.

----------—

Psalm 112

Beatus vir, qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiae in domo ejus, et iustitia ejus manet in saeculum saeculi. Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors et miserator et iustus. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, disponet res suas in judicio, quia in aeternum non commovebitur. In memoria aeterna erit iustus, ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus, sperare in Domino, confirmatum est cor eius, non commovebitur, donec despiciat inimicos suos. Dispersit dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Desiderium peccatorum peribit. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

ВКонтакте Facebook Twitter Мой Мир Google+ LiveJournal

© 2009–2022 АНО «Информационный музыкальный центр». muzkarta@gmail.com
Отправить сообщение модератору